- INFELIX Arbor
- INFELIX ArborCatoni quae nullum, Tarquitio apud Macrob. quae nigrum fert fructum. Ita enim hic in Ostentario arbor ario, Sat. l. 3. c. 20. Arbores, quea Inferum Deorum avertentiumque in tutela sunt, eas infelices nominant. Alternum sanguinem, filicem, ficum atram, quaeque baccam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pyrum silvaticum, ruscum, rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet. Nempe signa haec ad portentorum expiationem adhiberi solebant. Lycophr. Cassandra, ubi de Locrensium Virginum calamitate,Ο῎ ταν ἀκάρποις γυία συμφλέξας φυτοῖςΗ῞φαιςος εἰς φάλαςςαν ἐκβράττη σποδὸν κτλ.Cum membra cremiis ustulans infamibus,Cinerem procellis ventilabit Mulciber etc.Et Carull. in Ann. Volus. Carm. 36. v. 3. et seqq.Vovit, si tibi restitutus essem,Desissemque truces vibrare iambos,Electissima pessimi poetcScripta tardipedi Deo daturamInfelicibus ustulanda lignis.Sed et perduellionis ad arborem infelicem suspendi cnsuevisse, docet Romuli lex, Duumviri perduellionem iudicent. Si a duumviris povocârit, provocatione certato. Si vincet, caput obnubito, infelici arbori suspendito. Vide Ioli. Menrs. Comm. ad Lycophron. Cael. Rhodigin. l. 10. c. 7. Alios. De hominum Vide Infelicium coronis praemiisque C. Paschal. Coron. l. 5. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.